- CYLISTRAE
- CYLISTRAEdictae fuêre mixturae quaedam impurae ritusque superstitiosi ab Ethnicis in Tyronum initiatione ac iam consummatorum inauguratione, adhiberi olim soliti, quos ptoin Synous Trullana a Christianis retineri noluit, quamvis esse suas Doctoribus peculiares notas, sed ab his Gentilismi sordibus purgatas, non prohibuit. Vide de Sophistarum seu Doctorum tituloac inauguratione Plulostratum. de Vita Sophist. l. 2. Lucianum, Eunuchô, Eunapium, Prohcresiô, alios. Proprie vero Κυλίςτραι, vo lutabra sunt aprorum et suum, sed et equorum. Glossae, Volutabrum, κυλίςτρα ζώων: ubi equi intelliguntur, quos ζῶα Graeci absolnte plerumque, ut et ἄλογα, appellâsse notum. Hos Veteres in arena prope amnem aut lacum volutare consuefaciebant, eaque loca κυλίςτρας et ἀλίςτρας vocabant, item ἀλινδήθρας, uti docet Hesychius. Cuiusmodi volutationes, in exercendis aut curandis equis hodiernis Equisonibus ignotae, memorantur Solino, c. 32. Vide Salmas. ad Solin. p. 474. De Κυλιςτικοῖς vero Pancratiastis, dicemus infra ubi de Volutatoria lucta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.